- PRAELATITIUS Habitus
- PRAELATITIUS Habitusin Eccles. Roman. birrus dicitur: unde de reverentia Praelatis debita Concilium Gangrense, Siquis, ait, amictu pallii utitur, et eos, qui birris utuntur, despicit, Anathema est, can. 12. Ital. Mozzetta. Haec vestis supra Dalmaticam seu Tunicam vulgo Mantellettum et lineam, quam Rochettum dicunt, induebatur. Et quidem Romae solus Pontifex fert birrum sive mozettam, super lineam siver rochettum, absque mantelletto, quod est signum iurisdictionis: Nam cum aliquis domi propriae moratur, mantellô opus non habet: idemque, in hebdomada in Albis, birrô albô induitur. Cardinales itidem in Ecclesiis sui tituli, ut et in congregationibus habitis in suis palatiis seu ibidem sollenniter visitati, et in sede vacante, otuntur birrô et rochettô, absque mantelletto, quia tunc iurisdictionem exercent. Episcopi extra suam dioecesin non opossunt ferre mozettam, exeptis Episcopis Regularibus: in su dioecesi vero possunt etiam coram Legato seu Cardinali, ut IuliiII. et Pii II. exemplis confirmat Angelus Rocca, apud Macros Fratres Hierolex. in voce Birrus. Color porro violaceus in vestibus Praelatorum antiquissimus est, imo eôdem colore Ecclesiastici omnes utebantur, ad instar Pontificis familiarum in praesenti, Caudatariorum Cardinal. et Clericorum in Episcopalibus Seminariis; ob si militudinem cum veste Dominica, quam Nonnus ad Iohann. c. 19. ὄινοπα vocat, i. e. vinacei coloris, inter rubeum et violaceum medii, si ei fides habenda. Quemadmodum et id, quod de partieula huius vestis ab Emanuele Palaeologo Graecorum Imperatore Henrico Castellae Regi, dono missâ et in Monasterio Carthusianorum sub titulo S. Mariae de Arriago dioeces. Vallisoleti affervatâ: item de alia particulâ eiusdem, quae Valentiae reperiatur, scribit Scherlog. Tom. 3. c. 5. Cantic. Auctori suo remittitur: vide eosdem Fratres ibid. ut et infra aliquid, ubi de rota Porphyretica. Est autem proprie Praelatus, qui populis praeest Magistratus. Glos. veter. Praelati, antepositi: de cuiusmodi Praelatis, i. e. Principibus saecularibus, exstat S. Ulaeriani liber. In Communione vero Romanaa Praelatus est Praefectus Ecclesiae, quomodo hodie Episcopi vocantur, qui προεςτῶτες Iustino Martyri, Praesidentes Tertulliano, de Coron. l. 3. c. 3. dicuntur: exstatque liber de Simplicitate praelatorum, Cypriani nomen praeferens. Sed et sic appellari quosvis inferioris dignitatis Rectores, ut sunt Plebani et Curiones, tradit Lindewodus ad Provineiale Cant. l. 2. Hinc Praelata, Praelatia, Praelatio, Praelatura, apud Auctores, quos hanc in rem laudat Car. du Fresne Glossar. Prateio apud Io. Calvin. Lexic. Iurid. Praelatura est Prioratus seu Guardinatus, secundum diversitatem ordinum, c. nullus de elect. in 6. Imo et omnis honos sic dicitur, qui propter administrationem alicui tribuitur, c. quae Episcopatum 7. q. 1. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.